A King Will Reign in Righteousness
Isa 32:1  ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
Isa 32:2  et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta
Isa 32:3  non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt
Isa 32:4  et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane
Isa 32:5  non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
Isa 32:6  stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
Isa 32:7  fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
Isa 32:8  princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
Complacent Women Warned of Disaster
Isa 32:9  mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
Isa 32:10  post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
Isa 32:11  obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
Isa 32:12  super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
Isa 32:13  super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
Isa 32:14  domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
Isa 32:15  donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
Isa 32:16  et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit
Isa 32:17  et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
Isa 32:18  et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
Isa 32:19  grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas
Isa 32:20  beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini