You Keep Him in Perfect Peace
Isa 26:1  in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
Isa 26:2  aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem
Isa 26:3  vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus
Isa 26:4  sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum
Isa 26:5  quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem
Isa 26:6  conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum
Isa 26:7  semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
Isa 26:8  et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae
Isa 26:9  anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis
Isa 26:10  misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini
Isa 26:11  Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret
Isa 26:12  Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis
Isa 26:13  Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui
Isa 26:14  morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum
Isa 26:15  indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
Isa 26:16  Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis
Isa 26:17  sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine
Isa 26:18  concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae
Isa 26:19  vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam
Isa 26:20  vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
Isa 26:21  ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos