God Will Swallow Up Death Forever
Isa 25:1  Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen
Isa 25:2  quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur
Isa 25:3  super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te
Isa 25:4  quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem
Isa 25:5  sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies
Isa 25:6  et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae
Isa 25:7  et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes
Isa 25:8  praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est
Isa 25:9  et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur in salutari eius
Isa 25:10  quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro
Isa 25:11  et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius
Isa 25:12  et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem