An Oracle Concerning Jerusalem
Isa 22:1  onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta
Isa 22:2  clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello
Isa 22:3  cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
Isa 22:4  propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
Isa 22:5  dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem
Isa 22:6  et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus
Isa 22:7  et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta
Isa 22:8  et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus
Isa 22:9  et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
Isa 22:10  et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum
Isa 22:11  et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis
Isa 22:12  et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
Isa 22:13  et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur
Isa 22:14  et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum
Isa 22:15  haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
Isa 22:16  quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi
Isa 22:17  ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
Isa 22:18  coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui
Isa 22:19  et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
Isa 22:20  et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
Isa 22:21  et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda
Isa 22:22  et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
Isa 22:23  et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui
Isa 22:24  et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum
Isa 22:25  in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est