Fallen, Fallen Is Babylon
Isa 21:1  onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
Isa 21:2  visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
Isa 21:3  propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
Isa 21:4  emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
Isa 21:5  pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
Isa 21:6  haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
Isa 21:7  et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
Isa 21:8  et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
Isa 21:9  ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram
Isa 21:10  tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
Isa 21:11  onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte
Isa 21:12  dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite
Isa 21:13  onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim
Isa 21:14  occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
Isa 21:15  a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
Isa 21:16  quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
Isa 21:17  et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est