An Oracle Concerning Egypt
Isa 19:1  onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius
Isa 19:2  et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum
Isa 19:3  et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos
Isa 19:4  et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum
Isa 19:5  et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur
Isa 19:6  et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet
Isa 19:7  nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit
Isa 19:8  et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent
Isa 19:9  confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia
Isa 19:10  et erunt inrigua eius flaccentia omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces
Isa 19:11  stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum
Isa 19:12  ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum
Isa 19:13  stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius
Isa 19:14  Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens
Isa 19:15  et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem
Egypt, Assyria, Israel Blessed
Isa 19:16  in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam
Isa 19:17  et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam
Isa 19:18  in die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una
Isa 19:19  in die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti et titulus iuxta terminum eius Domini
Isa 19:20  et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos
Isa 19:21  et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent
Isa 19:22  et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos
Isa 19:23  in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit Assyrius Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii Assur
Isa 19:24  in die illa erit Israhel tertius Aegyptio et Assyrio benedictio in medio terrae
Isa 19:25  cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israhel