An Oracle Concerning Moab
Isa 15:1  onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit
Isa 15:2  ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur
Isa 15:3  in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum
Isa 15:4  clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi
Isa 15:5  cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt
Isa 15:6  aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit
Isa 15:7  secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos
Isa 15:8  quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius
Isa 15:9  quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae