The Lord Is My Strength and My Song
Isa 12:1  et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me
Isa 12:2  ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem
Isa 12:3  haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris
Isa 12:4  et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius
Isa 12:5  cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra
Isa 12:6  exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel