Judgment on Judah and Jerusalem
Isa 3:1  ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
Isa 3:2  fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
Isa 3:3  principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
Isa 3:4  et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
Isa 3:5  et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
Isa 3:6  adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
Isa 3:7  respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
Isa 3:8  ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
Isa 3:9  agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
Isa 3:10  dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
Isa 3:11  vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
Isa 3:12  populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
Isa 3:13  stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
Isa 3:14  Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
Isa 3:15  quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
Isa 3:16  et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
Isa 3:17  decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
Isa 3:18  in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
Isa 3:19  et torques et monilia et armillas et mitras
Isa 3:20  discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
Isa 3:21  et anulos et gemmas in fronte pendentes
Isa 3:22  et mutatoria et pallia et linteamina et acus
Isa 3:23  et specula et sindones et vittas et theristra
Isa 3:24  et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
Isa 3:25  pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
Isa 3:26  et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit