Isa 1:1  visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
The Wickedness of Judah
Isa 1:2  audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
Isa 1:3  cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit
Isa 1:4  vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum
Isa 1:5  super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens
Isa 1:6  a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo
Isa 1:7  terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili
Isa 1:8  et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur
Isa 1:9  nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
Isa 1:10  audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
Isa 1:11  quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
Isa 1:12  cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
Isa 1:13  ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri
Isa 1:14  kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
Isa 1:15  et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt
Isa 1:16  lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse
Isa 1:17  discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam
Isa 1:18  et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt
Isa 1:19  si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
Isa 1:20  quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
The Unfaithful City
Isa 1:21  quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
Isa 1:22  argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua
Isa 1:23  principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos
Isa 1:24  propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
Isa 1:25  et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum
Isa 1:26  et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis
Isa 1:27  Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
Isa 1:28  et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur
Isa 1:29  confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis
Isa 1:30  cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua
Isa 1:31  et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat