Longing for Her Beloved
Son 8:1  quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
Son 8:2  adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
Son 8:3  leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
Son 8:4  adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
Son 8:5  quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
Son 8:6  pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
Son 8:7  aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
Final Advice
Son 8:8  soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
Son 8:9  si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
Son 8:10  ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
Son 8:11  vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
Son 8:12  vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius
Son 8:13  quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
Son 8:14  fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum