Son 6:1  (5:17) quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
Together in the Garden of Love
Son 6:2  (6:1) dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
Son 6:3  (6:2) ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
Solomon and His Bride Delight in Each Other
Son 6:4  (6:3) pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
Son 6:5  (6:4) averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
Son 6:6  (6:5) dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
Son 6:7  (6:6) sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
Son 6:8  (6:7) sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
Son 6:9  (6:8) una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
Son 6:10  (6:9) quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
Son 6:11  (6:10) descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
Son 6:12  (6:11) nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
Son 6:13  (6:12) revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te