The Bride's Dream
Son 3:1  in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
Son 3:2  surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
Son 3:3  invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis
Son 3:4  paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae
Son 3:5  adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
Solomon Arrives for the Wedding
Son 3:6  quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
Son 3:7  en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel
Son 3:8  omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
Son 3:9  ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
Son 3:10  columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
Son 3:11  egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius