Son 1:2  (1:1) osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
Son 1:3  (1:2) fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
Son 1:4  (1:3) trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
Son 1:5  (1:4) nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
Son 1:6  (1:5) nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
Son 1:7  (1:6) indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
Solomon and His Bride Delight in Each Other
Son 1:8  (1:7) si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
Son 1:9  (1:8) equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
Son 1:10  (1:9) pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
Son 1:11  (1:10) murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
Son 1:12  (1:11) dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
Son 1:13  (1:12) fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
Son 1:14  (1:13) botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
Son 1:15  (1:14) ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
Son 1:16  (1:15) ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
Son 1:17  (1:16) tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina