Ecc 10:1  muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
Ecc 10:2  cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
Ecc 10:3  sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
Ecc 10:4  si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
Ecc 10:5  est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
Ecc 10:6  positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
Ecc 10:7  vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
Ecc 10:8  qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
Ecc 10:9  qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
Ecc 10:10  si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
Ecc 10:11  si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
Ecc 10:12  verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
Ecc 10:13  initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
Ecc 10:14  stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
Ecc 10:15  labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
Ecc 10:16  vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
Ecc 10:17  beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
Ecc 10:18  in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
Ecc 10:19  in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
Ecc 10:20  in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam