Evil Under the Sun
Ecc 4:1  verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos
Ecc 4:2  et laudavi magis mortuos quam viventes
Ecc 4:3  et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt
Ecc 4:4  rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est
Ecc 4:5  stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens
Ecc 4:6  melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi
Ecc 4:7  considerans repperi et aliam vanitatem sub sole
Ecc 4:8  unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima
Ecc 4:9  melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae
Ecc 4:10  si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem
Ecc 4:11  et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet
Ecc 4:12  et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur
Ecc 4:13  melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum
Ecc 4:14  quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur
Ecc 4:15  vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo
Ecc 4:16  infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus