A Time for Everything
Ecc 3:1  omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo
Ecc 3:2  tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est
Ecc 3:3  tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi
Ecc 3:4  tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi
Ecc 3:5  tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
Ecc 3:6  tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi
Ecc 3:7  tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi
Ecc 3:8  tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
The God-Given Task
Ecc 3:9  quid habet amplius homo de labore suo
Ecc 3:10  vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea
Ecc 3:11  cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
Ecc 3:12  et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua
Ecc 3:13  omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est
Ecc 3:14  didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur
Ecc 3:15  quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit
From Dust to Dust
Ecc 3:16  vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem
Ecc 3:17  et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit
Ecc 3:18  dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis
Ecc 3:19  idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati
Ecc 3:20  et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur
Ecc 3:21  quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum
Ecc 3:22  et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat