All Is Vanity
Ecc 1:1  verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
Ecc 1:2  vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
Ecc 1:3  quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
Ecc 1:4  generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
Ecc 1:5  oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
Ecc 1:6  gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
Ecc 1:7  omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
Ecc 1:8  cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
Ecc 1:9  quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
Ecc 1:10  nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
Ecc 1:11  non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
The Vanity of Wisdom
Ecc 1:12  ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
Ecc 1:13  et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
Ecc 1:14  vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
Ecc 1:15  perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
Ecc 1:16  locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
Ecc 1:17  dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
Ecc 1:18  eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem