The Words of King Lemuel
Pro 31:1  verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
Pro 31:2  quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
Pro 31:3  ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges
Pro 31:4  noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
Pro 31:5  ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis
Pro 31:6  date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
Pro 31:7  bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius
Pro 31:8  aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
Pro 31:9  aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
The Woman Who Fears the Lord
Pro 31:10  aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius
Pro 31:11  beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
Pro 31:12  gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
Pro 31:13  deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum
Pro 31:14  he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
Pro 31:15  vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
Pro 31:16  zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam
Pro 31:17  heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
Pro 31:18  teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius
Pro 31:19  ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum
Pro 31:20  caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
Pro 31:21  lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
Pro 31:22  mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
Pro 31:23  nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae
Pro 31:24  samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo
Pro 31:25  ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
Pro 31:26  phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
Pro 31:27  sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
Pro 31:28  coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam
Pro 31:29  res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas
Pro 31:30  sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur
Pro 31:31  thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius