The Words of Agur
Pro 30:1  verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
Pro 30:2  stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
Pro 30:3  non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
Pro 30:4  quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
Pro 30:5  omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
Pro 30:6  ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
Pro 30:7  duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
Pro 30:8  vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
Pro 30:9  ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
Pro 30:10  ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
Pro 30:11  generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
Pro 30:12  generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis
Pro 30:13  generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
Pro 30:14  generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
Pro 30:15  sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
Pro 30:16  infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit
Pro 30:17  oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
Pro 30:18  tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
Pro 30:19  viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula
Pro 30:20  talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
Pro 30:21  per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
Pro 30:22  per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
Pro 30:23  per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
Pro 30:24  quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
Pro 30:25  formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
Pro 30:26  lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
Pro 30:27  regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
Pro 30:28  stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
Pro 30:29  tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
Pro 30:30  leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
Pro 30:31  gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
Pro 30:32  et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
Pro 30:33  qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias