Pro 27:1  ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies
Pro 27:2  laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
Pro 27:3  grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
Pro 27:4  ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit
Pro 27:5  melior est manifesta correptio quam amor absconditus
Pro 27:6  meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula
Pro 27:7  anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet
Pro 27:8  sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum
Pro 27:9  unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur
Pro 27:10  amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul
Pro 27:11  stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem
Pro 27:12  astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia
Pro 27:13  tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus
Pro 27:14  qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit
Pro 27:15  tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur
Pro 27:16  qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit
Pro 27:17  ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
Pro 27:18  qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur
Pro 27:19  quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
Pro 27:20  infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles
Pro 27:21  quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis
Pro 27:22  si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
Pro 27:23  diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
Pro 27:24  non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum
Pro 27:25  aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus
Pro 27:26  agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
Pro 27:27  sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis