Pro 26:1  quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria
Pro 26:2  sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet
Pro 26:3  flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium
Pro 26:4  ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis
Pro 26:5  responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur
Pro 26:6  claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum
Pro 26:7  quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola
Pro 26:8  sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem
Pro 26:9  quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum
Pro 26:10  iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat
Pro 26:11  sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam
Pro 26:12  vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus
Pro 26:13  dicit piger leaena in via leo in itineribus
Pro 26:14  sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo
Pro 26:15  abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit
Pro 26:16  sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias
Pro 26:17  sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius
Pro 26:18  sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem
Pro 26:19  sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci
Pro 26:20  cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt
Pro 26:21  sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas
Pro 26:22  verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris
Pro 26:23  quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata
Pro 26:24  labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos
Pro 26:25  quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius
Pro 26:26  qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio
Pro 26:27  qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum
Pro 26:28  lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas