More Proverbs of Solomon
Pro 25:1  haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
Pro 25:2  gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
Pro 25:3  caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
Pro 25:4  aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
Pro 25:5  aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
Pro 25:6  ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
Pro 25:7  melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
Pro 25:8  quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
Pro 25:9  causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
Pro 25:10  ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
Pro 25:11  mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
Pro 25:12  inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
Pro 25:13  sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
Pro 25:14  nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
Pro 25:15  patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
Pro 25:16  mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
Pro 25:17  subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
Pro 25:18  iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
Pro 25:19  dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
Pro 25:20  et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
Pro 25:21  si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
Pro 25:22  prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
Pro 25:23  ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
Pro 25:24  melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
Pro 25:25  aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
Pro 25:26  fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
Pro 25:27  sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
Pro 25:28  sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum