Pro 24:1  ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
Pro 24:2  quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
Pro 24:3  sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
Pro 24:4  in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
Pro 24:5  vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
Pro 24:6  quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
Pro 24:7  excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
Pro 24:8  qui cogitat malefacere stultus vocabitur
Pro 24:9  cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
Pro 24:10  si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
Pro 24:11  erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
Pro 24:12  si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
Pro 24:13  comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
Pro 24:14  sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
Pro 24:15  ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
Pro 24:16  septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
Pro 24:17  cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
Pro 24:18  ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
Pro 24:19  ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
Pro 24:20  quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
Pro 24:21  time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
Pro 24:22  quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
More Sayings of the Wise
Pro 24:23  haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
Pro 24:24  qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
Pro 24:25  qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
Pro 24:26  labia deosculabitur qui recta verba respondet
Pro 24:27  praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
Pro 24:28  ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
Pro 24:29  ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
Pro 24:30  per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
Pro 24:31  et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
Pro 24:32  quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
Pro 24:33  parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
Pro 24:34  et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus