Pro 23:1  quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
Pro 23:2  et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
Pro 23:3  ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
Pro 23:4  noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
Pro 23:5  ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
Pro 23:6  ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
Pro 23:7  quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
Pro 23:8  cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
Pro 23:9  in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
Pro 23:10  ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
Pro 23:11  propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
Pro 23:12  ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
Pro 23:13  noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
Pro 23:14  tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
Pro 23:15  fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
Pro 23:16  et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
Pro 23:17  non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
Pro 23:18  quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
Pro 23:19  audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
Pro 23:20  noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
Pro 23:21  quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
Pro 23:22  audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
Pro 23:23  veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
Pro 23:24  exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
Pro 23:25  gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
Pro 23:26  praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
Pro 23:27  fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
Pro 23:28  insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
Pro 23:29  cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
Pro 23:30  nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
Pro 23:31  ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
Pro 23:32  sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
Pro 23:33  oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
Pro 23:34  et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
Pro 23:35  et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam