Pro 22:1  melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona
Pro 22:2  dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus
Pro 22:3  callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno
Pro 22:4  finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita
Pro 22:5  arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis
Pro 22:6  proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea
Pro 22:7  dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis
Pro 22:8  qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur
Pro 22:9  qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi
Pro 22:10  eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae
Pro 22:11  qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem
Pro 22:12  oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui
Pro 22:13  dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum
Pro 22:14  fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam
Pro 22:15  stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam
Pro 22:16  qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit
Words of the Wise
Pro 22:17  inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam
Pro 22:18  quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis
Pro 22:19  ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie
Pro 22:20  ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia
Pro 22:21  ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te
Pro 22:22  non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta
Pro 22:23  quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius
Pro 22:24  noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso
Pro 22:25  ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae
Pro 22:26  noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis
Pro 22:27  si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo
Pro 22:28  ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui
Pro 22:29  vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles