Pro 21:1  sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
Pro 21:2  omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
Pro 21:3  facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
Pro 21:4  exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
Pro 21:5  cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
Pro 21:6  qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
Pro 21:7  rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
Pro 21:8  perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
Pro 21:9  melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
Pro 21:10  anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
Pro 21:11  multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
Pro 21:12  excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
Pro 21:13  qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
Pro 21:14  munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
Pro 21:15  gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
Pro 21:16  vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
Pro 21:17  qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
Pro 21:18  pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
Pro 21:19  melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
Pro 21:20  thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
Pro 21:21  qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
Pro 21:22  civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
Pro 21:23  qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
Pro 21:24  superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
Pro 21:25  desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
Pro 21:26  tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
Pro 21:27  hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
Pro 21:28  testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
Pro 21:29  vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
Pro 21:30  non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
Pro 21:31  equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet