Pro 18:1  occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
Pro 18:2  non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
Pro 18:3  impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
Pro 18:4  aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
Pro 18:5  accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
Pro 18:6  labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
Pro 18:7  os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
Pro 18:8  verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
Pro 18:9  qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
Pro 18:10  turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
Pro 18:11  substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
Pro 18:12  antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
Pro 18:13  qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
Pro 18:14  spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
Pro 18:15  cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
Pro 18:16  donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
Pro 18:17  iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
Pro 18:18  contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
Pro 18:19  frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
Pro 18:20  de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
Pro 18:21  mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
Pro 18:22  qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
Pro 18:23  cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
Pro 18:24  vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater