Pro 17:1  melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
Pro 17:2  servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
Pro 17:3  sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
Pro 17:4  malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
Pro 17:5  qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
Pro 17:6  corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
Pro 17:7  non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
Pro 17:8  gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
Pro 17:9  qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
Pro 17:10  plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
Pro 17:11  semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
Pro 17:12  expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
Pro 17:13  qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
Pro 17:14  qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
Pro 17:15  et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
Pro 17:16  quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
Pro 17:17  omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
Pro 17:18  homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
Pro 17:19  qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
Pro 17:20  qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
Pro 17:21  natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
Pro 17:22  animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
Pro 17:23  munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
Pro 17:24  in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
Pro 17:25  ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
Pro 17:26  non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
Pro 17:27  qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
Pro 17:28  stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens