Pro 15:1  responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem
Pro 15:2  lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam
Pro 15:3  in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
Pro 15:4  lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum
Pro 15:5  stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet
Pro 15:6  domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur
Pro 15:7  labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit
Pro 15:8  victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia
Pro 15:9  abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo
Pro 15:10  doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur
Pro 15:11  infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum
Pro 15:12  non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur
Pro 15:13  cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus
Pro 15:14  cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia
Pro 15:15  omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium
Pro 15:16  melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles
Pro 15:17  melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio
Pro 15:18  vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas
Pro 15:19  iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo
Pro 15:20  filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam
Pro 15:21  stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus
Pro 15:22  dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur
Pro 15:23  laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus
Pro 15:24  semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo
Pro 15:25  domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae
Pro 15:26  abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus
Pro 15:27  conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet
Pro 15:28  mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis
Pro 15:29  longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet
Pro 15:30  lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa
Pro 15:31  auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur
Pro 15:32  qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis
Pro 15:33  timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas