Pro 14:1  sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
Pro 14:2  ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
Pro 14:3  in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
Pro 14:4  ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
Pro 14:5  testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
Pro 14:6  quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
Pro 14:7  vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
Pro 14:8  sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
Pro 14:9  stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
Pro 14:10  cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
Pro 14:11  domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
Pro 14:12  est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
Pro 14:13  risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
Pro 14:14  viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
Pro 14:15  innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
Pro 14:16  sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
Pro 14:17  inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
Pro 14:18  possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
Pro 14:19  iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
Pro 14:20  etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
Pro 14:21  qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
Pro 14:22  errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
Pro 14:23  in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
Pro 14:24  corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
Pro 14:25  liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
Pro 14:26  in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
Pro 14:27  timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
Pro 14:28  in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
Pro 14:29  qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
Pro 14:30  vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
Pro 14:31  qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
Pro 14:32  in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
Pro 14:33  in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
Pro 14:34  iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
Pro 14:35  acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit