The Proverbs of Solomon
Pro 10:1  parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
Pro 10:2  non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
Pro 10:3  non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
Pro 10:4  egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
Pro 10:5  qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
Pro 10:6  benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
Pro 10:7  memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
Pro 10:8  sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
Pro 10:9  qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
Pro 10:10  qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
Pro 10:11  vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
Pro 10:12  odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
Pro 10:13  in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
Pro 10:14  sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
Pro 10:15  substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
Pro 10:16  opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
Pro 10:17  via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
Pro 10:18  abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
Pro 10:19  in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
Pro 10:20  argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
Pro 10:21  labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
Pro 10:22  benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
Pro 10:23  quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
Pro 10:24  quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
Pro 10:25  quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
Pro 10:26  sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
Pro 10:27  timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
Pro 10:28  expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
Pro 10:29  fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
Pro 10:30  iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
Pro 10:31  os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
Pro 10:32  labia iusti considerant placita et os impiorum perversa