The Way of Wisdom
Pro 9:1  sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
Pro 9:2  immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
Pro 9:3  misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
Pro 9:4  si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
Pro 9:5  venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
Pro 9:6  relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
Pro 9:7  qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
Pro 9:8  noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
Pro 9:9  da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
Pro 9:10  principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
Pro 9:11  per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
Pro 9:12  si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
The Way of Folly
Pro 9:13  mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
Pro 9:14  sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
Pro 9:15  ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
Pro 9:16  quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
Pro 9:17  aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
Pro 9:18  et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius