The Blessings of Wisdom
Pro 8:1  numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam
Pro 8:2  in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans
Pro 8:3  iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens
Pro 8:4  o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
Pro 8:5  intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite
Pro 8:6  audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent
Pro 8:7  veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium
Pro 8:8  iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum
Pro 8:9  recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam
Pro 8:10  accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite
Pro 8:11  melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari
Pro 8:12  ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus
Pro 8:13  timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor
Pro 8:14  meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo
Pro 8:15  per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
Pro 8:16  per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
Pro 8:17  ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me
Pro 8:18  mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
Pro 8:19  melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo
Pro 8:20  in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
Pro 8:21  ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
Pro 8:22  Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio
Pro 8:23  ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
Pro 8:24  necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant
Pro 8:25  necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar
Pro 8:26  adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae
Pro 8:27  quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos
Pro 8:28  quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
Pro 8:29  quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae
Pro 8:30  cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore
Pro 8:31  ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum
Pro 8:32  nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas
Pro 8:33  audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam
Pro 8:34  beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei
Pro 8:35  qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino
Pro 8:36  qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem