Warning Against the Adulteress
Pro 7:1  fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi
Pro 7:2  serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui
Pro 7:3  liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui
Pro 7:4  dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam
Pro 7:5  ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit
Pro 7:6  de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
Pro 7:7  et video parvulos considero vecordem iuvenem
Pro 7:8  qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur
Pro 7:9  in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine
Pro 7:10  et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga
Pro 7:11  quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis
Pro 7:12  nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians
Pro 7:13  adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens
Pro 7:14  victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea
Pro 7:15  idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi
Pro 7:16  intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto
Pro 7:17  aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
Pro 7:18  veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus
Pro 7:19  non est enim vir in domo sua abiit via longissima
Pro 7:20  sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam
Pro 7:21  inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum
Pro 7:22  statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur
Pro 7:23  donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
Pro 7:24  nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei
Pro 7:25  ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius
Pro 7:26  multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea
Pro 7:27  viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis