Practical Warnings
Pro 6:1  fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
Pro 6:2  inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
Pro 6:3  fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
Pro 6:4  ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
Pro 6:5  eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
Pro 6:6  vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
Pro 6:7  quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
Pro 6:8  parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
Pro 6:9  usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
Pro 6:10  paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
Pro 6:11  et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
Pro 6:12  homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
Pro 6:13  annuit oculis terit pede digito loquitur
Pro 6:14  pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
Pro 6:15  huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
Pro 6:16  sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
Pro 6:17  oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
Pro 6:18  cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
Pro 6:19  proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
Warnings Against Adultery
Pro 6:20  conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
Pro 6:21  liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
Pro 6:22  cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
Pro 6:23  quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
Pro 6:24  ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
Pro 6:25  non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
Pro 6:26  pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
Pro 6:27  numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
Pro 6:28  aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
Pro 6:29  sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
Pro 6:30  non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
Pro 6:31  deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
Pro 6:32  qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
Pro 6:33  turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
Pro 6:34  quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
Pro 6:35  nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima