Warning Against Adultery
Pro 5:1  fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
Pro 5:2  ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
Pro 5:3  favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
Pro 5:4  novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
Pro 5:5  pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
Pro 5:6  per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
Pro 5:7  nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
Pro 5:8  longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
Pro 5:9  ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
Pro 5:10  ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
Pro 5:11  et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
Pro 5:12  cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
Pro 5:13  nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
Pro 5:14  paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
Pro 5:15  bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
Pro 5:16  deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
Pro 5:17  habeto eas solus nec sint alieni participes tui
Pro 5:18  sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
Pro 5:19  cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
Pro 5:20  quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
Pro 5:21  respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
Pro 5:22  iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
Pro 5:23  ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur