A Father's Wise Instruction
Pro 4:1  audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
Pro 4:2  donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
Pro 4:3  nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
Pro 4:4  et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives
Pro 4:5  posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei
Pro 4:6  ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
Pro 4:7  principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam
Pro 4:8  arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
Pro 4:9  dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
Pro 4:10  audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
Pro 4:11  viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
Pro 4:12  quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum
Pro 4:13  tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua
Pro 4:14  ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
Pro 4:15  fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
Pro 4:16  non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint
Pro 4:17  comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
Pro 4:18  iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem
Pro 4:19  via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
Pro 4:20  fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
Pro 4:21  ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
Pro 4:22  vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
Pro 4:23  omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
Pro 4:24  remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
Pro 4:25  oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
Pro 4:26  dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
Pro 4:27  ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo