The Beginning of Knowledge
Pro 1:1  parabolae Salomonis filii David regis Israhel
Pro 1:2  ad sciendam sapientiam et disciplinam
Pro 1:3  ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
Pro 1:4  ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
Pro 1:5  audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
Pro 1:6  animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
Pro 1:7  timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
The Enticement of Sinners
Pro 1:8  audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
Pro 1:9  ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
Pro 1:10  fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
Pro 1:11  si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
Pro 1:12  degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
Pro 1:13  omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
Pro 1:14  sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
Pro 1:15  fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
Pro 1:16  pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
Pro 1:17  frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
Pro 1:18  ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
Pro 1:19  sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
The Call of Wisdom
Pro 1:20  sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
Pro 1:21  in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
Pro 1:22  usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
Pro 1:23  convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
Pro 1:24  quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
Pro 1:25  despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
Pro 1:26  ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
Pro 1:27  cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
Pro 1:28  tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
Pro 1:29  eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
Pro 1:30  nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
Pro 1:31  comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
Pro 1:32  aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
Pro 1:33  qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato