Let Everything Praise the Lord
Psa 150:1  alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius
Psa 150:2  laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius
Psa 150:3  laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara
Psa 150:4  laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
Psa 150:5  laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis
Psa 150:6  omnis spiritus laudet Dominum
(151:1) hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei
(151:2) manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium
(151:3) et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet
(151:4) ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae
(151:5) fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino
(151:6) exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis
(151:7) ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel