Sing to the Lord a New Song
Psa 149:1  alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum
Psa 149:2  laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo
Psa 149:3  laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei
Psa 149:4  quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute
Psa 149:5  exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
Psa 149:6  exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
Psa 149:7  ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis
Psa 149:8  ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis
Psa 149:9  ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius