Praise the Name of the Lord
Psa 148:1  alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
Psa 148:2  laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
Psa 148:3  laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
Psa 148:4  laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
Psa 148:5  laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
Psa 148:6  statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
Psa 148:7  laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
Psa 148:8  ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
Psa 148:9  montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
Psa 148:10  bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
Psa 148:11  reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
Psa 148:12  iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
Psa 148:13  quia exaltatum est nomen eius solius
Psa 148:14  confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi