He Heals the Brokenhearted
Psa 147:1  (146:1) alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda decoraque; laudatio
Psa 147:2  (146:2) aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit
Psa 147:3  (146:3) qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
Psa 147:4  (146:4) qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans
Psa 147:5  (146:5) magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus
Psa 147:6  (146:6) suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram
Psa 147:7  (146:7) praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara
Psa 147:8  (146:8) qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum
Psa 147:9  (146:9) et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum
Psa 147:10  (146:10) non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei
Psa 147:11  (146:11) beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius
Psa 147:12  (147:1) alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
Psa 147:13  (147:2) quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
Psa 147:14  (147:3) qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
Psa 147:15  (147:4) qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius
Psa 147:16  (147:5) qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
Psa 147:17  (147:6) mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit
Psa 147:18  (147:7) emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae
Psa 147:19  (147:8) qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel
Psa 147:20  (147:9) non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis