Great Is the Lord
Psa 145:1  (144:1) laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi
Psa 145:2  (144:2) per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi
Psa 145:3  (144:3) magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis
Psa 145:4  (144:4) generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt
Psa 145:5  (144:5) magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt
Psa 145:6  (144:6) et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt
Psa 145:7  (144:7) memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt
Psa 145:8  (144:8) miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors
Psa 145:9  (144:9) suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius
Psa 145:10  (144:10) confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi
Psa 145:11  (144:11) gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
Psa 145:12  (144:12) ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui
Psa 145:13  (144:13) regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis
Psa 145:14  (144:14) adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos
Psa 145:15  (144:15) oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno
Psa 145:16  (144:16) aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione
Psa 145:17  (144:17) iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
Psa 145:18  (144:18) prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate
Psa 145:19  (144:19) voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos
Psa 145:20  (144:20) custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet
Psa 145:21  (144:21) laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi