My Rock and My Fortress
Psa 144:1  (143:1) David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
Psa 144:2  (143:2) misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
Psa 144:3  (143:3) Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
Psa 144:4  (143:4) homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
Psa 144:5  (143:5) Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
Psa 144:6  (143:6) fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
Psa 144:7  (143:7) emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
Psa 144:8  (143:8) quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
Psa 144:9  (143:9) Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
Psa 144:10  (143:10) qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
Psa 144:11  (143:11) eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
Psa 144:12  (143:12) quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
Psa 144:13  (143:13) promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
Psa 144:14  (143:14) boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
Psa 144:15  (143:15) beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius