My Soul Thirsts for You
Psa 143:1  (142:1) psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia
Psa 143:2  (142:2) et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
Psa 143:3  (142:3) quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi
Psa 143:4  (142:4) et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum
Psa 143:5  (142:5) memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar
Psa 143:6  (142:6) expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma
Psa 143:7  (142:7) velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum
Psa 143:8  (142:8) auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam
Psa 143:9  (142:9) eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
Psa 143:10  (142:10) doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
Psa 143:11  (142:11) propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam
Psa 143:12  (142:12) et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum