You Are My Refuge
Psa 142:1  (141:1) intellectus David cum esset in spelunca oratio (141-2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
Psa 142:2  (141:3) effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
Psa 142:3  (141:4) in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
Psa 142:4  (141:5) considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
Psa 142:5  (141:6) clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
Psa 142:6  (141:7) intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
Psa 142:7  (141:8) educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi