Give Ear to My Voice
Psa 141:1  (140:1) psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
Psa 141:2  (140:2) dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
Psa 141:3  (140:3) pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
Psa 141:4  (140:4) non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
Psa 141:5  (140:5) corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
Psa 141:6  (140:6) absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
Psa 141:7  (140:7) sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
Psa 141:8  (140:8) quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
Psa 141:9  (140:9) custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
Psa 141:10  (140:10) cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam