Deliver Me, O Lord, from Evil Men
Psa 140:1  (139:1) in finem psalmus David (139:2) eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
Psa 140:2  (139:3) qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia
Psa 140:3  (139:4) acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma
Psa 140:4  (139:5) custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
Psa 140:5  (139:6) absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
Psa 140:6  (139:7) dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae
Psa 140:7  (139:8) Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli
Psa 140:8  (139:9) non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
Psa 140:9  (139:10) caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
Psa 140:10  (139:11) cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent
Psa 140:11  (139:12) vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu
Psa 140:12  (139:13) cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum
Psa 140:13  (139:14) verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo