Search Me, O God, and Know My Heart
Psa 139:1  (138:1) in finem David psalmus (138-2) Domine probasti me et cognovisti
Psa 139:2  (138:2) me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
Psa 139:3  (138:3) intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
Psa 139:4  (138:4) et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea (138-5) ecce Domine tu cognovisti omnia
Psa 139:5  (138:5) novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
Psa 139:6  (138:6) mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
Psa 139:7  (138:7) quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
Psa 139:8  (138:8) si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
Psa 139:9  (138:9) si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
Psa 139:10  (138:10) etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
Psa 139:11  (138:11) et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
Psa 139:12  (138:12) quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
Psa 139:13  (138:13) quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
Psa 139:14  (138:14) confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
Psa 139:15  (138:15) non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
Psa 139:16  (138:16) inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
Psa 139:17  (138:17) mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
Psa 139:18  (138:18) dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
Psa 139:19  (138:19) si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
Psa 139:20  (138:20) quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
Psa 139:21  (138:21) nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
Psa 139:22  (138:22) perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
Psa 139:23  (138:23) proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
Psa 139:24  (138:24) et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna